- Log in to post comments
| a06782 H | Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen |
| a07039 H | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |
| 509504.Tp5 Sa | Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis |
| 507009.Tp03 Tp | Christus eripuit nos inferni claustris resurgens auream coronam suis tribuit ex mortuis mortem abstulit conterens antiqui caput serpentis Jam sine fine regnabit non jam in aeternum moritur mors et saecula semper in manu ejus sunt omnia vita gaudium lux pax potestas gloria laus honor adjuvet protegat liberet nos mors illius ultra et in aevum non nocebit malignus et non dominabitur nobis ajutis ejus misericordia gratia larga qui dabit redemptor cunctis palmae victoriam et requiem sempiternam |
| ah47205 Tp | Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. |
| 205988 A | Gloria reginae caelorum sit sine fine quae jubar ingessit quo nox aeterna recessit |
| ah47191 Tp | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |
| ah07157 Sq | Alme martyr Domini gloriose enim athleta | Vocesque nostras audi aure placatissima | Ut mereamur dignas tibi laudes canere in hac aula sancta | Quem hodie celebrat cuncta simul caterva tua solemnia | Qui per fidem sanctae trinitatis gratanter triumphi meruisti palmam | Ut clarissima prece tua et per crucis sanctae signum illuminabas | Ecclesiae thesauros tuis manibus donabas in coelestes thesauros manus pauperum deportabant | Et sequenti magistro voce clara proclamabas quo progrederis pater sine filio ad victimam | O beate summe martyr laurenti qui inter martyres gloriose regnas | Intercede pro nostrorum crimine ut mente devota celebremus festa | Ut cum sanctis omnibus nos gaudere mereamur ut dignis precibus illi adjuvent in saecula | O rex aeterne deus qui sine fine regnas junge nos cum ipsis in coelestia regna sancta | Tibi sit gloria qui gubernas cuncta maria et arva montium cacumina | Qui es trina sancta majestas aeterna tua potentia salva nos per saecula |
| 509502.Tp558 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |