O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor
Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus

Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis natus nobis datus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine | In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus | Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit | Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio