- Log in to post comments
| ah09359 Sq | Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore virginali et cruore triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam formosae quam sacratae luminosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos totalem fide fortem virginalem hanc cohortem canamus praeconiis | Ut caelorum corde mundi post hanc vitam laetabundi perfruamur gaudiis |
| h04482 VRS | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis almae tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderent que dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Manus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnalia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radiis solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc almae protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | Hoc vero observandum est ut unus quisque antequam saecum lignum osculetur hanc orationem in frusae tacite dicat |
| a07281 I | Regem regum venite adoremus dominum qui abbatem Salvium pontificali decoratum insula suscepit in gloriam |
| 001053 I | Christum regem sempiternum adoremus dominum qui nos redemit per triumphum almae crucis splendidum |
| 001146.1 I | Regem regum dominum venite adoremus quia ipse est corona sanctorum martyrum |
| 100018 I | Adoremus regem apostolorum (...) |
| 100227 I | Regem crucifixum dominum venite adoremus |
| 100314 I | Confessorum dominum regem (...) |
| ah09359.1 Sq | Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore cum cruore virginali triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam sacratae luminosae quam formosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos thesaurum super aurum caput datum tam beatum habemus feliciter | Hanc regnantem triumphantem nobis datam advocatam laudemus perenniter | Et totalem virginalem hanc cohortem fide fortem canamus praeconiis | Ut jucundo corde mundo facto sine fine perfruamur gaudiis |
| 001146.2 I | Regem regum dominum venite adoremus quia ipse est corona sanctorum innocentium |