- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen | ah54252 | Sq |
| Ave summi regis sponsa virgo et mater gloriosa caelorum regina pretiosa paradisi rosa stella rutilans aurora angelorum gloria sanctorum laetitia justorum subsidium spes defunctorum advocata pia esto nobis apud deum semper virgo Maria | 200470 | A |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| [...] nescia hominum consortia sed gratia fecundata deum paris o lux lucis lux solaris stella semper praevia et obvia avia plus de via nos tuearis | Ave virgo que regina caelorum vocaris et domina angelorum in te spes est cunctorum peccatorum ut dimittantur crimina munda servos a sentina vitii et ad chorum beatorum duc tuorum fidelium mater agmina | a08091 | Va |
| Ave regina celorum mater (...) | ah10133 | Sq |
| Ave regina caelorum mater regis angelorum funde preces ad filium pro salute fidelium | 200464.1 | A |
| Stella jucunda profuit Maria cujus sum vernula defero nuntia ex radix progenia multiformis fratia cujus caeli fenestra pulchra es et decora ave caelorum domina tu impende cuncta nostra peccamina electorum suffragia intercede pro nostris delictis o regina mater Christi fons origo lucerna te precamur o et alpha parce nostra crimina per immensa saecula | 007677.Tp1 | Psl |
| Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa velut lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium | g02261 | Cm |
| Ut stella clarissima et ut Titan in astra fulgida velut luna pulcherrima inthronizata throno praefulgido amicta veste nivea cum stola persplendida circumtexta aureis bracteolis fulgidis Ceraunis guttulisque albis circumdata floribus violarum rosarum et liliorum o niveale decus flos paradisiacus tu clarior caelo splendidior Phoebo angelis beatior caelisque excellentior tibi jubilant omnia tellus montes et maria abyssus et pelagus cunctaque reptilia o insignis meritorum ac praecelsa regina caelorum nobilitas orbis terrarum tu radix Jesse perspicua Davidisque regis filia ave mater gloriae seu splendor vitae perpetuae gaude laetare jucundare in aeterna gloria o benedicta et electa ante saecula dele nostrorum piacula et da caelestem patriam ubi vera gaudia et omnia suavia tu mater Christi dulcissima da nobis in illis particulam ad caelestem patriam | 007298Pa | [M] |
| Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa vel lilium funde preces ad filium pro salute fidelium alleluia | g02261.1 | Cm |