Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio ibi nec ira est nec indignatio sed firma caritas in perpetuum Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte hominem
In finem psalmus David judica me domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in domino sperans non infirmabor | Proba me domine et tenta me ure renes meos et cor meum | Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua | Non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo | Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine | Ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam | In quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei | Pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te domine
Anima mea cessa jam peccare cogita de subitanea transpositione et de aeterna tormenta ibi enim non quaeritur poenitentia nec lucrum faciunt lacrimae dum tempus habes convertere clama et dic deus meus miserere mei