507009
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Tropes
Displaying 1 - 7 of 7
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
507009.Tp05 | Tp | Christus eripuit nos inferni claustris et victa mortis lege post hac resurgens CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS polum solumque regens utrumque jam in aeternum non moritur JAM NON MORITUR mors quam saeva tulit Eva movens auctorem MORS omnigenum naturarum et creatorem O ab ipso prostrata atque superata O ILLI ULTRA NON DOMINABITUR |
507009.Tp03 | Tp | Christus eripuit nos inferni claustris resurgens auream coronam suis tribuit ex mortuis mortem abstulit conterens antiqui caput serpentis Jam sine fine regnabit non jam in aeternum moritur mors et saecula semper in manu ejus sunt omnia vita gaudium lux pax potestas gloria laus honor adjuvet protegat liberet nos mors illius ultra et in aevum non nocebit malignus et non dominabitur nobis ajutis ejus misericordia gratia larga qui dabit redemptor cunctis palmae victoriam et requiem sempiternam |
507009.Tp07 | Tp | Christus liberator noster ex morte rediens victor ab inferno CHRISTUS RESURGENS ex venerandi loco sepulchri vitamque tribuens mortuis EX MORTUIS JAM NON MORITUR mors namque ipso moriente destructa esse creditur ab illo MO[RS] qui vitae dator et humanae est naturae Deus et homo ut Deo vivo et vero [M]ORS ILLI ULTRA jam facto immortali et regnanti NON DOMINABITU[R] cujus imperium gloria permanet in aevum U |
507009.Tp01 | Tp | Christus surrexit ex mortuis confractis vinculis gaudentes angeli vocem in altissimis proclamant dicentes ALLELUIA |
507009.Tp06 | Tp | Laudes referamus nunc Deo patri qui sua pietate magna proprium filium de caelis mittere voluit propter nostra abolenda facinora ALLELUIA |
507009.Tp02 | Tp | Psalle modulamina laudis canora dulciter haec Domino coetus fidelis qui repletur semper sacris dapibus ob gloriam altisonantis voce corde jubila cum Christo semper ALLELUIA |
507009.Tp04 | Tp | Rex regum summe quem laudat omne figmentum caeleste simul et terrestre culpa protoplasti carnem induisti nos rapiendo hosti nefando jam resonemus pariter ALLELUIA |