509503

Full text: 
Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 1 of 1
Cantus ID Genre Full textsort descending
509503.Tp01 Tp Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen