Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison
Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen
Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dedisti | In tuo sancto nomine qui custos et defensores et vigilemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sanctae praecipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regia | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi