| 601561b V | Ave Maria gratia plena (...) |
| 603041a V | Ave Maria gratia plena (...) |
| 502006 Of | Ave Maria gratia plena (...) |
| 600180 R | Ave Maria gratia plena (...) |
| 600409a V | Ave Maria gratia plena (...) |
| ah50282 Sq | Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus (...) |
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| ah10123 Sq | Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio |
| a06652 H | Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula |
| 600153a V | Ave gratia plena dei genetrix (...) |