- Log in to post comments
| 006593 R | Ecce honorandus es in conspectu meo coronavi te dicit dominus et ego dilexi valde noli timere quia tecum sum semper ut adjuvi te |
| 205443 A | Scitis fratres quia templum dei estis et spiritus dei habitat in vobis si quis autem violaverit templum hoc disperdet illum dominus templum eum dei sanctum esr quod estis vos Alleluya |
| h02177 RS | Egredietur dominus de Samaria per viam quam respicit ad orientem et veniet in Bethleem ambulans super aquas egressionis Judeae tunc salvus erit omnis homo quia ecce veniet |
| h02264 RS | Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram |
| h02280 RS | Jerusalem confortetur cor tuum dicit dominus quia te elegi matrem filio sum Israel alleluia montes tui manabunt lacte et cholles producent in pulchritudinem rosas et lilia alleluia et dabitur tibi et filiis tuis gaudium sempiternum alleluia alleluia |
| 003281 A | In rogum validissimum projiciuntur martyres cantantes Benedictus dominus quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae |
| a01484 A | In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris |
| 004339 A | Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia |
| ah08176 Sq | Lux illuxit triumphalis in qua cursus agonalis evoluto spatio | Stola prima decoratur et secundam praestolatur Germanus cum gaudio | Mole carnis liberatur et a Christo coronatur regni diademate | Jam adeptus quod quaerebat clare videt quod videbat prius in aenigmate | Celebremus diem istam in qua suum agonistam coronavit dominus | Finis fuit in agone sed honoris sed coronae nullus erit terminus | Luctus labor et certamen transierunt sed solamen sed quies sed praemia | Quae nunc a te Jesu Christe tuo dantur agonistae finis erunt nescia | Jam illuxit o Germane tibi clare illud mane quod non habet vesperum | Cessat lucta cessat luctus et ad urbem est perductus in qua nil est miserum | In hac valle lacrimarum in hoc loco tenebrarum in hac solitudine | Suspirabas et plorabas et ad lucem anhelabas quae caret caligine | Invenisti fidum ducem qui te duxit ad hanc lucem dei patris unicum | Qui de pugna redituro et ad regnum profecturo tibi dat viaticum | Gaude pater et exsulta quia merces tua multa quia multa gloria | Caelum tibi reseratur te recepto gloriatur tota caeli curia | Inter caeli senatores collocaris ut exores Christum verum judicem | Proni tibi supplicamus ne nostrarum sentiamus hunc culparum vindicem amen |
| h00246b SCRV | Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vibere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec per transeam cumque transiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra |