Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit
Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus ejus recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit