- Log in to post comments
| ah07076 Sq | Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica | Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena benificia | Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima | Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora | Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa | Christus supera dum scandit aethra jubet ut promissa patris et sua docta caterva attendat ventura exhinc dominica cohors alma observat | Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma cum repente magna voce facta ab arce superna quo erant impleta ipsa sono atria | Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia | Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta in terra fide percepta | Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigene sapientia | Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data | Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita | Musti crapula lasciva deputant madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra | Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa | Instabantque vasa sic nova nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia | Tertia tunc hora erat ista luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica | In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alts mysteria deitatis atque trina personarum vocabula | Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat qua vivit humana Deo usia | Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dinamis clara | Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica | Laude jucunda concio sancta per heac sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma | Celsa et ima gaudeant omnia quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia | Sicque cognita divina gloria laetamur una voce pacifica deifica recinendo magnalia | Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara | Cui doxa sit coaeterna patri natoque omnia per saecula majestas una | Ipse jam sua gratia debita solvat nostra |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| 006798 R | Haec est dies praeclara hodie in qua beata virgo genetrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum et inter agmina virginum obtinens principatum |
| h00953 HYMN | Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem judicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia |
| 850218 D | Haec est alma dies in qua (...) |
| ah09369 Sq | Festa mente jucundemur festa voce veneremur diem natalitium | Quo est natus vir beatus Wenceslaus Deo gratus in terra viventium | Qua mens semper habitavit caro dum hic aggravavit spiritum egregium | Ducem istum Bohemorum lux inargentavit morum inauravit passio | Illud junxit hunc confessoribus hoc honorem auxit martyribus ista dies filio | Vitam mortem revolvamus et sic diem hunc ducamus in salutis otium | Et praecordialibus prius demus vocibus vitae dulcis lilium | Flos explosus morum viam David sancti prophetiam festinat addiscere | Nudis plantis domum Dei puer adit bonae spei Deo studet psallere | Annos surgit In majores et in ramos fortiores planta Dei tenera | Intus extra crescit myrthus totam terram myrthi virtus replet odorifera | Elevatur jam lucerna quam accendit lux superna flamma sancti spiritus | Gaudet tota regio tam illustri radio radiata coelitus | Honor mores non pervertit in salutem arma vertit potestatis gloriam | Caeci lumen claudi pes viduae pupilli spes Deo reddens latriam | Cujus sensus cuncta regit messem unam regi legit ut quae sunt carnalia | Verbo patris operante sacerdote ministrante fiant spiritalia | Post haec mortis de torrente fratre bibit persequente sed transit absinthium | Deo justum exaltante rosam rosis aggregante dulcorem in nimium | Fraudulenter invitatur venit sedet epulatur ter ebullit ter sedatur fratris furor impius | Tempus noctis dux sequentis piis transiit lamentis piae mentis alimentis piae mortis praescius | Adest stella praeco lucis bis in caput sancti ducis mittit ensem manus trucis indignante gladio | Timet quippe vulnerare nec in via audet stare cadit curans hunc levare reddit pius impio | Clamat reus adsunt rei trucidantque sanctum Dei coronatur tali cruce regem facit hunc de duce regis regum gratia | Wenceslae rex es factus rege nostros o rex actus hujus terrae rege regem cum pastore rege gregem dux duc ad caelestia |
| a07367 L | Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen |
| 602218 R | Sollemnis haec est dies in qua beata virgo deposito onere carneo delata angelicis manibus ad sinus aetherios coepit regnare cum Christo |
| a06882 H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen |