Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi
In die quando venerit dominus ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistunt omnes populi ante tanta majestatem domini nimio perterriti dies ille dies irae dies tribulationis et angustiae dies illa nimium erit impiis amara o quam felices erunt illi qui vocem illam domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum
Sanctis ab altissimo dicebitur venite benedicti patris mei percipite regnum quod praeparatum est vobis a constitutione mundi quia in carcere venistis ad me et permansistis mecum in tribulationibus multis