- Log in to post comments
| h03958 ANT | Percussus sum sicut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum manducare panem meum tu autem domine miserere mei et libera me |
| h04263 ANT | Tota die exprobraverunt me inimici mei et qui me laudabant adversum me jurabant tu autem domine miserere mei |
| 920006 PS | In finem in carminibus psalmus David pro octava | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea | Et anima mea turbata est valde sed tu domine usquequo | Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | Quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi | Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | Turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos | Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei | Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit | Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter |
| h02418a RSV | Qui edebat panes meos ampliavit adversum me supplantationem tu autem domine miserere mei |
| h03545 ANT | Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus tu autem domine miserere mei |
| h04064 ANT | Qui edebat panes meos mecum ampliabit adversum me calcaneum tu autem domine miserere mei et resuscita me |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |
| 008225 W | Tu autem domine miserere mei R. Et resuscita me et retribuam eis |
| h02487 RS | Qui edebat panes meos mecum elebavit contra me calcaneum tu autem domine miserere mei et resucita me |
| 006627b V | Tu autem domine miserere mei et resuscita ma |