Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo
Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera