- Log in to post comments
| 800241 W | Laetitia sempiterna super capita eorum alleluia R. Gaudium et exsultationem obtinebunt alleluia |
| 602650 R | Laetitia sempiterna erit (...) |
| h04678 CaH | Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus |
| 601313a V | Gaudebit super te in laetitia (...) |
| 007848a V | Convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum |
| h04683 CaH | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus |
| 800529 W | Laetitia sempiterna erit (...) |
| 003572 A | Laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam obtinebunt alleluia |
| h03004a ANTV | Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducet retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine | Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus |
| 007111b V | Laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam obtinebunt |