- Log in to post comments
| a03476 L | Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...) |
| ah39205 Sq | In hac die triumphavit Iulianus et migravit (...) |
| 850045 [G] | Et in terra pax hominibus (...) |
| 920084 PS | In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos |
| 920144 PS | Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi |
| g00224 GrV | Misericordias tuas domine in aeternum cantabo in generatione et progenie |
| 100120 I | Et dixit Job pereat dies in (...) |
| 200817 A | Collaudabunt multi sapientiam sancti hujus et usque in saeculum non delebitur non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generationem |
| 603084a V | Et nomen ejus requiretur a generatione in generationem alleluia |
| h04143 ANT | Regnum tuum domine regnum est saeculorum et dominatio tua in omni progenie et generatione |