Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mites nos culpis solutos mitis fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus
Inviolata intacta et casta es Maria | Quae es effecta fulgida caeli porta | O mater alma Christi carissima | Suscipe pia laudum praeconia | Nostra ut pura pectora sunt et corpora | Quae nunc flagitant devota corda et ora | Tu da per precata dulcissona | Nobis concedas veniam per saecla | O benigna quem sola inviolata permansisti
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica