O decus virginitatis virgo sola mater innupta sola virgo ante partum virgo in partu virgo post partum mater Christi templum dei domini sponsa mundi domina et caeli regina
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica