Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis Abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne comprimor per curvatus multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te | Statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his qui sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum
Dixitque David ad dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt avertatur obsecro domine ira tua a populo tuo
Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne conprimor percurvatis multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his que sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum