- Log in to post comments
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| ah53108 Sq | Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo famina mundo nunquam audita | Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum dominans | Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam | Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta | Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua | Mox ad haec dicta parans credula corda concipis dominum sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra | Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita | Salvet ut nos per omnia saecula |
| ah50155 H | Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus |
| a06652 H | Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula |
| ah53098 Sq | Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica |
| 008378 H | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus |
| ah53101 Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Hujus in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| 006798 R | Haec est dies praeclara hodie in qua beata virgo genetrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum et inter agmina virginum obtinens principatum |
| ah54217 Sq | Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra moris foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |