| 204741 A | Spiritus sancti gratia (...) |
| 602817a V | Merito igitur sancti spiritus gratia redundabat quae se totis visceribus Christo placituram praeparabat |
| ah49398 L | Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia |
| a07636 R | Spiritus sancti renatus ac repletus gratia omnibus saeculi pompis statim ab renunciat |
| 206696 A | Donum sancti spiritus post (...) |
| ah09369 Sq | Festa mente jucundemur festa voce veneremur diem natalitium | Quo est natus vir beatus Wenceslaus Deo gratus in terra viventium | Qua mens semper habitavit caro dum hic aggravavit spiritum egregium | Ducem istum Bohemorum lux inargentavit morum inauravit passio | Illud junxit hunc confessoribus hoc honorem auxit martyribus ista dies filio | Vitam mortem revolvamus et sic diem hunc ducamus in salutis otium | Et praecordialibus prius demus vocibus vitae dulcis lilium | Flos explosus morum viam David sancti prophetiam festinat addiscere | Nudis plantis domum Dei puer adit bonae spei Deo studet psallere | Annos surgit In majores et in ramos fortiores planta Dei tenera | Intus extra crescit myrthus totam terram myrthi virtus replet odorifera | Elevatur jam lucerna quam accendit lux superna flamma sancti spiritus | Gaudet tota regio tam illustri radio radiata coelitus | Honor mores non pervertit in salutem arma vertit potestatis gloriam | Caeci lumen claudi pes viduae pupilli spes Deo reddens latriam | Cujus sensus cuncta regit messem unam regi legit ut quae sunt carnalia | Verbo patris operante sacerdote ministrante fiant spiritalia | Post haec mortis de torrente fratre bibit persequente sed transit absinthium | Deo justum exaltante rosam rosis aggregante dulcorem in nimium | Fraudulenter invitatur venit sedet epulatur ter ebullit ter sedatur fratris furor impius | Tempus noctis dux sequentis piis transiit lamentis piae mentis alimentis piae mortis praescius | Adest stella praeco lucis bis in caput sancti ducis mittit ensem manus trucis indignante gladio | Timet quippe vulnerare nec in via audet stare cadit curans hunc levare reddit pius impio | Clamat reus adsunt rei trucidantque sanctum Dei coronatur tali cruce regem facit hunc de duce regis regum gratia | Wenceslae rex es factus rege nostros o rex actus hujus terrae rege regem cum pastore rege gregem dux duc ad caelestia |
| ah53070 Sq | Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti |
| ah09006 Sq | Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara | Qua Pater in caelis supera regens agmina | Filium in terras propter salutem humanam | Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam | Ut sub lege manens donaret mundo caelorum gaudia | Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera | Pavens ac perterrita nunquam nosse se virum dixerat | Ad haec nuntius illico protulit talia gaude Maria Sancti Spiritus altithrona mox superveniet gratia | Et virtute Dei repleberis altissima tu sola placuisti mulier altissimo stirps et origo Davidica | Magnificat Dominum postquam fuerat his verbis angeli monita | Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica | Sit Deo laus et gloria in excelsis sit salus et pax in terris gaudeat caelum cuncta resultent agmina | Caelestis axis Dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera | Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria | Hunc laudet cuncta per orbem plebs cui tanta famulantur obsequia | Sit Deo laus atque potestas | Cum Patre qui cuncta gubernat | Et cum Spiritu Sancto in aeterna saecula |
| 006819c V | Spiritus sancti gratia debriatus ceteris altius divinitatis patefecit arcanum |
| ah54217 Sq | Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra moris foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |