| a02856 H | Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox sed omnis consonet | Da puer plectrum choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum gesta Christi insignia hunc Camena nostra solum pangat ut laudet lyra | Christus est quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce chorda et tympano spiritum caelo influentem per medullas auriens | Facta nos et jam probata pangimus miracula testis est orbis nec ipsa terra quod vidit negat comminus deum docendis proditum mortalibus | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et omega cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt | Ipse jussit et creata ipse dixit et facta sunt terra caelum fossa ponti trina rerum machina quaeque in his vigent sub acto solis et lunae globo | Corporis formam caduci membra morti obnoxia induit ne gens periret primoplasti ex germine merserat quem lex profundo noxiali Tartareo | O beatus ortus ille virgo quem puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit | Gloria patri melodis personemus vocibus gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unas regnat ante saecula | Amen |
| a06802 H | O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen |
| 830204 H | Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria |
| a03310 H | Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| ah54148 Sq | Mundi renovatio nova parit gaudia | Resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sit potentia | Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura mitius vallis nostra floruit | Revirescunt arida recalescunt frigida postquam ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi fallitur et ejus destruitur in nobis imperium dum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit proprium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium viam praebet facilem cherubin versatilem amovendo gladium | Christus caelos reserat et captivos liberat quos culpa ligaverat sub mortis interitu pro tali victoria patri proli gloria sit cum sancto spiritu |
| 008270.2 H | Aurora jam spargit polum terris dies illabitur lucis resultat spiculum discedat omne lubricum | Phantasma noctis exsultet mentis reatus corruat quidquid tenebris horridum nox attulit culpae cadat | Ut mane quod nos ultimum hic deprecamur cernui cum luce nobis effluat hoc dum canore concrepat | Gloria patri ingenito gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen |
| ah10019 Sq | Verbum legibus nullis debens quicquam solvere venit non literam sed dare | De superna patria | De parentis dextera | Petens olim nostra exsilia non linquens sua virgo eligitur fecundanda regia | Fit mater ignorans consortia de coelo plena coelibatum Deo dedicat pusiola | Hac non est inventa decens sponsa Deo magis congrua | Vermis hic de manna scatens Christus natus est ex femina | Et lapis de monte sine manibus | Editus puer absque complexibus | Namque legi solverat obnoxia primordia jam cernere et die octava | Aptant non ex homine vocabulum sed sacro quod angelo est mundo inditum | Circumciditur puer Jesus fit legi subditus qui dedit eam patribus | Circumcisio primum sacra Abrahae posita post Jesum torpet vacua | Lux ingens orta propterea non sunt condenda omnia nova | Vetus sopita sis pagina cubes intacta superat nova | Per quam est culpa spoliata et prima origo redempta morsque triumphata | Exsultet Deo angelica laetetur Christo plebs haec ima laus o quam inclita | Gloria patri sit summa ejusque proli sit aequa Flamini par quoque in saecula |
| a02861 H | Solve vocem mens sonoram solve linguam mobilem dic tropheum passionis dic triumphalem crucem pange vexillum notatis quod refulget frontibus | O novum caede stupenda vulneris miraculum hinc cruoris fluxit unda lympha parte ex altera lympha nempe dat lavacrum tum corona ex sanguine est | Vidit anguis immolatuam corporis sacri hostiam vidit et fellis perusti mox venenum perdidit saucius dolore multo colla fractus sibilat | Quid tibi profane serpens profuit rebus novis plasma primum perculisse versipellio stamine diluit culpam recepto forma mortalis deo | Gloria patri |
| a06890 H | Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio |
| ah02021 Sq | Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |