- Log in to post comments
| 008340 H | Lux ecce surgit aurea pallens facescat caecitas quae nosmet in praeceps diu errore traxit devio | Haec lux serenum conferat purosque nos praestet sibi nihil loquamur subdolum volvamus obscurum nihil | Sic tota decurrat dies nec lingua mendax nec manus occuli nec peccent lubrici ne noxa corpus inquinet | Speculator adstat desuper qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit a luce prima in vesperum | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 008358:03 HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 008386 H | Rex gloriose martyrum corona confitentium qui respuentes terrena perducit ad caelestia | Aurem benignam protinus appone nostris vocibus tropaea sacra pangimus ignosce quod deliquimus | Tu vincis in martyribus parcendo confessoribus tu vince nostra crimina donando indulgentiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| a06750 H | Scripta sunt caelo piorum martyrum vocabula aureis qui Christus illic ad notavit literis sanguinis noctis eodem scripta terris tradidit | Praeses numquid mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fore Christi milites noxium qui hostiarum in molaris sanguine | Illic poenas exspectabant Christi amore in territi dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpetim orride qui offerendum pectora leonibus | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quoque Christus candidatus ad gregans quo ortibus miscet corus anglorum et coronat premis | State nunc in inite cuncti voce votis munere et in laudem beatorum vox cunctorum insonet sit dies haec festa nobis sit sacratum gaudiis | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filio qui Christum paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula amen |
| 008253.1 H | Aeterna caeli gloria beata spes mortalium summi tonantis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer praeitque solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides in corde radices agat secunda spes congaudeat qua major exstat caritas | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 830070:07 HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 830416e HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| h00616 HYMN | Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen |
| h00623 HYMN | Romane Christi fortis adsertor dei elinguis oris organum fautor move larguire comptum carmen infantissimum fac ut tuarum mira laudum concinam | Qui scis et ipse posse mutus eloqui plectrum palati et faucium saevus tibi tortor revulsit nec tamen silentium indixit ori quo fatebaris deum | Vox veritatis testis extingui nequid vel si recisis palpitet meatibus Christum loquendi lingua numquam defuit cum praedicator ipse verborum dator | Nunc martyr sancte poscit te plebs infirma sordes emundes diras pellas crimina ignes averni rore digno comprimas jam nos beandos ad super pertrahas | Honor sit aeterno deo sit gloria uni patri ejusque soli filio cum spiritu quae trinitas perenniter vivit potens in saeculorum saeculis | Amen |
| 008407.1 H | Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen |