| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h00180 CFP | Esto nobis domine protector et medicus tu peccatorum nostrorum vulneri solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das salutem |
| h04643 CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria |
| h02188 RS | Esto nobis domine protector et medicas tu peccatorum nostrorum vulnera solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das coronam |
| 909041e.2 LiV | Propitius esto parce nobis domine | A damnatione perpetua libera nos domine | Ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis libera nos domine | Ab infestationibus daemonum libera nos domine | Ab omni immunditia mentis et corporis libera nos domine | Ab ira et odio et omnia mala voluntate libera nos domine | Ab immundis cogitationibus libera nos domine | A caecitate cordis libera nos domine | A fulgure et tempestate libera nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per passionem et crucem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per gratiam sancti spiritus paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine |
| ah54087 Sq | Qui sunt isti qui volant ut nubes per aera | Portantes Christi per sanctum spiritum mysteria | Hi sunt terrae principes et electi lapides quorum sonus exauditus est per terrae climata | Petrus Antiochiam Paulus Alexandrianam et Andreas convertit ad Dominum Achaiam | Johannes in dolio et ferventi oleo senatum devicerat | Phillipus Azoticum destinavit populum ad matrem ecclesiam | Adhuc sunt in numero Jacobus cum Jacobo Simon Chananaeus ete Judas Thaddaeus | Vocatus a Domino sedens in teloneo sequitur Matthaeus et Bartholomaeus | Thomas non postponitur Matthiasque colitur electus a Domino sorte apostolica | Ergo vos apostoli et amici Domini nostrorum absolvite peccatorum vincula | Juvando per saecula |
| 007832 R | Veniet nobis salus a domino celeriter et conteret jugum grave et solvet vincla peccatorum nostrorum quia potens est |
| a00763 R | Martyr dei Pantaleon cum quo lapis inmanis in mari ita ut lignum natavit quem leones et feroces bestiae venerabantur pavide tuere nos piis tuis precibus a crudelitate daemonum et inmanitate peccatorum nostrorum |
| 004009 A | O claviger caeli et princeps apostolorum Petre potestate tibi tradita nostrorum solve peccatorum vincula ovesque cunctas tibi a domino traditas magnifica intercessione tua fac tecum gaudere in aeterna laetitia |
| h02169 RS | Ecce veniet nobis salus a domino celeriter et conteret lugum grave et solvet vincula peccatorum nostrorum quia pius est |