Salve virgo virginum | Maria virgo intercede pro nostra facinora | Et pia voce roga deum potentem per omnia | Ut det nobis florigeram sedem | Frui semper cum eo | Ut potens es in aeternum JESU
Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS
Lux et gloria regis summi Maria eleison | In cujus vita gaudent cuncta Maria eleison | Quae nobis potes subvenire Maria eleison | O mundi domina caelorum regina nostri Maria eleison | Per mortem filii a poena perhenni pia Maria eleison | Tu es mater patris decus castitatis virgo Maria eleison | Medicina aegrotis vera o Maria eleison | Quae regentem portasti cuncta o Maria eleison | Quem semper pro famulis orans o Maria eleison
Laudemus cum harmonia summi patris splendorem quem sacra virgo Maria peperit salvatorem suumque genitorem cujus nati sollemnia recolentes mente pia ad ipsius honorem benedicamus domino psallentes alleluia R. Ergo adsis exoratrix dei pro nobis genitrix ut inde crescat castitas deo dicamus gratias
Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vicia fer remedia reis in via dans in patria vite gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria a nobis