In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
In finem ne corrumpas psalmus cantici Asaph | Confitebimur tibi deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua | Cum accepero tempus ego justitias judicabo | Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas ejus | Dixi iniquis nolite inique agere et delinquentibus nolite exaltare cornu | Nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus deum iniquitatem | Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus | Quoniam deus judex est hunc humiliat et hunc exaltat | Quia calix in manu domini vini meri plenus misto et inclinavit ex hoc in hoc verumtamen faex ejus non est exinanita bibent omnes peccatores terrae | Ego autem annuntiabo in saeculum cantabo deo Jacob | Et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi
De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio