Vos sancti domini vocavimini ministri dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium commedetis et in gloria eorum supervietis et laetitia sempiterna erit vobis alleluia
Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas
Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducet retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine | Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus