| g00568h CmR | Plantati in domo domini in atriis Dei nostri florebunt |
| h04186b ANTV | Plantati in domo domini * |
| 920091 PS | Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo |
| h02446 RS | Ponite verba domini in cordibus et in animis vestris et custodi te eam in signum alleluia dum estis in domo et ambulatis in via dum requiscitis et consurgitis docete filios vestros ut meditentur alleluia alleluia alleluia |
| h02902a ANTV | Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque in vesperam finies me | Sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini |
| g01355 In | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri |
| 003547 A | Justus florebit in domo domini plantatus gaudeamus et exsultemus cantantes cuncti corpore corde simul |
| 008117.2 W | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo domini |
| 005360 A | Verbera carnificum non timuerunt sancti dei morientes pro Christi nomine ut heredes fierent in domo domini |
| 005405 A | Vidi portam in domo domini clausam et dixit ad me angelus solus dominus veniet ingrediens et egrediens et erit semper clausa |