Full text:
Annuntians in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem
Genre:
Usual feast:
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | a07515 | Ca |
| Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu domini tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | h03415a | ANTV |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |
| Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata munilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | h04716 | CaH |