Sedentem in superne majestatis arce adorant humillime proclamantes ad te cum illis unde viginti quinque sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex plena sunt omnia gloriae tuae atque cum innocentissimo grege qui sine ulla sunt labe dicentes excelsa voce laus tibi sit Christe rex aeterne domine
Sedentem in superne majestatis arce | Adorant humillime proclamantes ad te | Cum illis undeviginti quinque | Sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex | Plena sunt omnia gloriose tuae | Atque cum innocentissimo grege | Qui sine illa sunt labe | Dicentes excelsa voce | Laus tibi sit Domine rex aeterne gloriae CUM SANCTO
Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum