| a01597:04 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula |
| a03480 H | Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| a03481 H | Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| a06512 H | O Petre petra ecclesiae isto beatus nomine quo Petrus a Christo petra non petra Christus a Petro | Tu es Petrus qui filii confessor es primus dei hinc primus in membris manens ob quod Cephas vocatus es | Adest dies quo Romula in urbe consecratus es in quo catedrae nobilis scandens thronum subs tolleris | Collata ergo gloriae in te potestas affluens ligata solvat crimina portasque averni obstruat | Hinc pastor ut piissimus oves guberna creditas intus forisque pervigil ne subruamur protege | Haec clavae illa caelica solvens catenas criminum illic reos inducito quod clarus adstas janitor | Ut cum polorum principi recisa membra junxeris sit trinitati gloria per cuncta semper saecula amen |
| a06492 H | Agnes sepulcrum est romulea in domo fortis puellae martyris inclyte conspectu in ipsa condita turrium servat salutem virgo quiritium | Duplex corona est prestita martyris intacta ab omni crimine virginal mortis deinde gloria libere ultra offerens se nec rennuens moni | Ut vidit agne stare trucem virum mucrone nudo laetior hec ait jam te sequentem Christe animam voca cum virginali tunc patris hostiam | Sic facta Christo vertice cernuo supplex adorat vulnus ut inminens cervix subiret prona paratius adst ille tanta spem peragit manum | Caelestis arces nobilis incola intende nostris colubionibus vultu gemello cum diademate cum posse soli cuncti parens dedit | Sit trinitati gloria unice virtus potestas suma potentia regnum retemptans qui deus unus est per cuncta semper saecula saeculis |
| a07316 H | Jocundetur et laetetur augmentetur fidelium concio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio | In hac die in qua pie melodie reddunt laudes debitas celebretur decantetur sublimetur Jacobi festivitas | Psallat fretus caeli coetus orbis laetus plaudat nostras concio set cantantis auscultantis et laetantis pura sit devotio | Promat melos pandat caelos tangat theos cum sonoris vocibus terra sonet grates donet caelum tonet et resultet laudibus | Nihil mestum set honestum per hoc festum fiat inter omnia exaltetur consecretur et laudetur Jacobi victoria | Omnis mundus laetabundus sit jocundus hoc monet celebritas tam insignis tanti dignis viri signis miretur humanitas | O miranda o amanda o cantanda o felix festivitas o stupenda o colenda o legenda Jacobi sollemnitas | Trinitati unitati deitati sit decus et gloria triumphanti imperanti ac regnanti in caelesti patria | Amen |
| a06843 H | Adest diei Christe consecratio honoris illa suscitati antestitis nostri recursus innovate temporis qua hunc vel omnes personare convenit ecclesiarum deputatos principes | Sint sacrosancto consecrati unguine sint sanctitatis praenitentes lampade compunctionis compleantur munere confessionis innoventur cantico omni repulso criminum contagio | Sint carne puri sint et ore fulgidi sint hospitales sint amantes invicem signis coruscent sanitatum compotens virtute pellant spiritus daemonia et veritatis convalescant gratia | Retorta bissus castitatis fulgide et unitatis punice concordia indesinenter corda horum repleant quo dum patenter mentibus in sederunt adstare possint Christi ad aram liberi | Sit his potestas ligare et solvere aepiscopali probra privilegio curare morbos corporum vel mentium compassionis ferre testimonium portare motum litis horte scandalum | Ut de peractis sanctitatis cursibus vitae coronam quam parasti omnibus te Christe vero corde diligentibus hii consequantur post triumphos saeculi regno perenni consecrandi perpetim | Sit trinitati sempiterna gloria honor qui sumus et potestas inclitaque trinitas pater patrisque filius cum spiritum deus ab stantia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| a03392 H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| a01134.1 H | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula |
| a06843:07 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor qui sumus et potestas inclitaque trinitas pater patrisque filius cum spiritum deus ab stantia per cuncta regnat saeculorum saecula |