Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem
Alleluia Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem orationis meae | Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni | Et nomen domini invocavi o domine libera animam meam | Misericors dominus et justus et deus noster miseretur | Custodiens parvulos dominus humiliatus sum et liberavit me | Convertere anima mea in requiem tuam quia dominus benefecit tibi | Quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu | Placebo domino in regione vivorum
Prope est dominus omnibus invocantibus eum in veritate custodit dominus omnes diligentes se idcirco laudationes domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus alleluia