Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia