| 007869zd V | Gloria ingenite et ante saecula deo qui fecit omnia patri et filio genito et spiritui sanctorum omnium luci et doctori sancto |
| 830421:05 HV | Sit gloria patri deo Jesu Christoque filio spiritui paraclito trino et uni domino |
| 604948b V | Gloria sit patri deo et ejus filio atque spiritu sancto regnanti perpetuo |
| 600932za V | Gloria patri et filio et spiritui sancto sit in Annae jubilo sicuti erat in principio |
| a01528.1 H | Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quae sumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et in per omne saeculum |
| 007569.Tp2 Tp | Gloria et honor proprietas patri sit deo cuncta qui creavit simul et nihilo | Virtus et potestas salus dei filio visitare qui venit mundum de caelo | Eadem cuncta sint paraclito ex quo est conceptus in utero | Sicut erat in principo et in omni evo gloria patri et filio et sancto spiritu |
| a06518 H | Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hac hora distributus est | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna prǽmia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| ah53099 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| 007580za V | Gloria et honor deo patri sit ejusque filio cum sancto spiritu in saecula saeculorum |
| h00613 HYMN | Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Christum rogemus verum patris unicum et obsecremus almumque spirituum ut mundi procul auferat jactantiam virtutum nobis donet abundantiam per quam aeternam mereamur gloriam | Gloria patri gloria sit filio gloria sancto praecedenti spiritu qui deus unus regit mundi macina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum perpetim per saecula | Amen |