Gloriosus dei athleta Edmundus per regiam dignitatem insignem obtinuit lucrarum o palmam unde nunc fruitur societate angelorum senatu apostolorum contubernio martyrum cujus ergo precibus adjuvari rex Christe deposcimus alleluia alleluia alleluia
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum apostolorum martyrum et confessorum atque sanctarum virginum suppliciter petimus ut a malis omnibus eruamur bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum angelorum archangelorum prophetarum et patriarcharum apostolorum evangelistarum et martyrum confessorum et virginum et omnium sanctorum suppliciter petimus ut a malis omnibus eruamur bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur