Full text:
Christus passus est (...)
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-BGc MA 239
Notes:
No full text in the manuscript
- Log in to post comments
No full text in the manuscript
| 200783 A | Christus passus est pro nobis (...) |
| a07445 Va | Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit |
| h00353 ALL | Christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus alleluia alleluia alleluia |
| ah54144 Sq | Ecce dies celebris lux succedit tenebris morti resurrectio | Laetis cedant tristia cum sit major gloria quam prima confusio | Umbram fugat veritas vetustatem novitas luctum consolatio | Pascha novum colite quod praeit in capite membra sperent singula | Pascha novum Christus est qui pro nobis passus est agnus sine macula | Hosti qui nos qui circuit praedam Christus eruit quod Samson praeinnuit dum leonem lacerat | David fortis viribus a leonis unguibus et ab ursi faucibus gregem patris liberat | Quod in morte plures stravit Samson Christum figuravit cujus mors victoria | Samson dictus sol eorum Christus lux est electorum quos illustrat gratia | Jam de crucis sacro vecte botrus fluit in dilectae penetral ecclesiae | Jam calcato torculari musto gaudent debriari gentium primitiae | Saccus scissus et pertusus in regales transit usus saccus fit soccus gloriae caro victrix miseriae | Quia regem peremerunt rei regnum perdiderunt sed non deletur penitus Cain in signum positus | Reprobatus et abjectus lapis iste nunc electus in tropaeum stat erectus et in caput anguli | Culpam delens non naturam novam creat creaturam tenens in se ligaturam utriusque populi | Capiti sit gloria membrisque concordia |
| 200782 A | Christus mortuus est propter (...) |
| 205301 A | Vita mihi Christus est et (...) |
| ah53026 Sq | Gaudeamus in hac die Christus natus est (...) |
| ah54147 Sq | Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste |
| a02450 L | Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham | Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam | Secundum hanc enim Christus filius hominis est quod etiam se ipse saepissime appellat (...) |
| ah54151 Sq | Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium |