Full text:
Propter quod deus (...)
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-BGc MA 239
Notes:
No full text in the manuscript
- Log in to post comments
No full text in the manuscript
| 920043 PS | In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum |
| a03099 H | Laudemus christi gratiam confessorum constantiam quorum doctrina fulgida splendet mater ecclesia |Qui carnis continentiam servantes propter dominum fragrantes velut lilium reddunt odorem optimum |Quorum deus suffragiis absolve nos a vinculis peccaminum resticulis quibus gravamur nimium |Intenta mens caelestibus mundanos horret strepitus nil jam delectat anxiam quod non ducit ad patriam |Accensus illuc spiritus totis anhelat nisibus jam cernit in aenigmate lumen inaccessibile |Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| h03682a ANTV | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabimur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite dies laetitiae et confitemini illi |
| ah50206 Sq | A solis occasu usque ad exortum | Est cunctis nomen tuum deus laudabile | Qui inde novum solem mittis mira lege | Qui lustret orbem radiis | Et foetu terras vegetet | Hic Columbanus nomine columbinae vitae fuit | Dignus habere spiritus sancti pignus in hac vita | Hic terram cum Abraham reliquit et cognatos propter deum | Hic sum Joanne regis incestum increpare non metuit | Huic pastum dat deus in deserto cum Moyse | Huic caelum obsequi est paratum cum Josue | Hic feras mansuefacit et corvos ut Helias et Daniel | Hic persecutiones cum apostolis Christi perpetitur | Huic ipse veritatis hostis nutu dei | Testatur quod hic veritatis cultu foret | Nos ergo tete poscimus beate quo nos domino tu commendes |
| g00873c InV | Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen |
| 920078 PS | Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam |
| 509503.Tp01 Tp | Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen |
| 920007 PS | Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | Domine deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis | Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat | Exsurge domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti | Et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere | Dominus judicat populos judica me domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me | Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum scrutans corda et renes deus | Justum adjutorium meum a domino qui salvos facit rectos corde | Deus judex justus fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies | Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum | Et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit | Ecce parturiit injustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem | Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit | Convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet | Confitebor domino secundum justitiam ejus et psallam nomini domini altissimi |
| h02106 ANT | Accipe coronam de manibus sanctorum virgo filia Sion caput tuum quod inclinasti propter me lapidibus pretiosis coronabitur dicit deus Israel |
| g01025e CmV | Propter quod deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen |