Full text:
Adsunt punicea floscula virginum caelesti placido rore virentia quarum vasa poli stigmate siderum saecli flammigero igne probata sunt | haec primis olei imbribus illita Ignescunt facibus cordis in aethera noctis peradiam hostis et impetum vincentes fidei lumine optimo | En, Iusta pariter atque Rufina est quae clarent meritis moribus inclitis discreto siquidem nomine virgines uno sed studii munere martyres | Thesaurum Domini legibus inclitum vasis fictilibus corporis unice gestantes pretio vascula distrahunt quo quaestu satient viscera pauperum | Sed his subsidiis callidus artifex frangit testacea vascula invidens, ne testa hominum scanderet aethera et pulbis fioret gloria caelica | Hinc robusta fides fragmine fictili gliscens martyrium corporis excipit praestans femineo praemia sexui quo celsa valeat sidera illabi | Ob, hoc vita salus et via veritas te summis precibus Christe resposcimus harum suffragio nos tibi consecres quarum tu fidei voce placatus es | Mentis nos facito lampade virgines fluxu corporeo effice liberos ut votis rigidis cerda calentia gestantes habeant regna perennia | Te nostra iubilet gloria perpetim qui scius Dominus trinus et unus es lugi imperio saecula continens et cuncta dominans ommnibus imperans
Genre:
Feast:
Fulltext source:
E-Mn (Madrid) Mss/10001 (olim E-Tc 35.1) Liber hymnorum pp. LXXII-LXXIII
Notes:
Date: Century IX/X E-Mn (Madrid); century XII-XIII (Mundó, 1965)
- Log in to post comments
Comments
h02675 BIBLIOGRAPHY
Blume, C. (1897). Analecta hymnica medii aevi: XXVII: Hymnodia gotica: Die mozarabischen Hymnen des alt-spanischen Ritus aus handschriftlichen und gedruckten Quellen. Leipzig: O. R. Reisland, pag. 212 (number 147. In ss. Iustae et Rufinae)