h02675 |
HYMN |
Adsunt punicea floscula virginum caelesti placido rore virentia quarum vasa poli stigmate siderum saecli flammigero igne probata sunt | haec primis olei imbribus illita Ignescunt facibus cordis in aethera noctis peradiam hostis et impetum vincentes fidei lumine optimo | En, Iusta pariter atque Rufina est quae clarent meritis moribus inclitis discreto siquidem nomine virgines uno sed studii munere martyres | Thesaurum Domini legibus inclitum vasis fictilibus corporis unice gestantes pretio vascula distrahunt quo quaestu satient viscera pauperum | Sed his subsidiis callidus artifex frangit testacea vascula invidens, ne testa hominum scanderet aethera et pulbis fioret gloria caelica | Hinc robusta fides fragmine fictili gliscens martyrium corporis excipit praestans femineo praemia sexui quo celsa valeat sidera illabi | Ob, hoc vita salus et via veritas te summis precibus Christe resposcimus harum suffragio nos tibi consecres quarum tu fidei voce placatus es | Mentis nos facito lampade virgines fluxu corporeo effice liberos ut votis rigidis cerda calentia gestantes habeant regna perennia | Te nostra iubilet gloria perpetim qui scius Dominus trinus et unus es lugi imperio saecula continens et cuncta dominans ommnibus imperans
|
Justae et Rufinae |
3 years 2 months ago |
h02442.1 |
H |
Christi sacratum antistitem confessionis laurea praefulgidum Geruntium dignis canamus vocibus | Apostolorum tempore hic exstitisse traditur et praedicasse per crucem partam salutem gentibus | Qui cum Occidentis impiger plagas docendo inviseret plebis furore denique ferro ad necandum poscitur | Tunc imperante praeside nodis gravatur ferreris horrente clausus carcere tortoris in manu datur | Hic fertur inter vincula inter tenebras horridas sacrum cadente e corpore coelo dedisse spiritum | Apostolis sic proximos nunc iste honores occupat deique vivit gloriae receptus in consortium | Namque infulatus duplici praefulget auctus praemio Christi sacerdos candidus confessor atque fulgidus | Summno Parenti gloria eiusque soli Filio cum Spiritu Paraclito sit nunc et omne in saeculum. Amen |
Geruntii Italicensis, Epi. |
3 years 2 months ago |
h02442 |
HYMN |
Sacratum Christi antistitem Gerontium confessorem dignis canamus laudibus et celebremus vocibus | Hic fertur Apostolico vates fuisse tempore et praedicasse supremum Patrem potentis filii | Quique dum per occiduam percurreret clarus plagam tandem ira gentilium ad passionem trahitur | Sed mox praecepto praesulis nodis gravatur ferreis horrendis umbris carceris datur in ius carnificis | Quem ferunt vinctum vinculis inter pallentes tenebras raptam e sacro corpore dedisse caelo animam | Sic inter apostólica locatus iam consortia gaudet caelesti gloria et clara Christi gratia | Namque infulatus gemino fulget et nitet praemio sacerdotali titulo confessionis merito | Gloria Patri personet Christoque unigenito Paraclitoque Spiritu in saeculorum saecula |
Geruntii Italicensis, Epi. |
3 years 2 months ago |
a03511 |
H |
Ecquid inmanes acuis secures Impie? an speras fidei potentem posse restingui recalentis ignem sanguinem nati? | Falleris cedes litat ista Christo gentes pro vestra fideique frugem terra praeclaro dedit auctiorem tincta cruore | Arrii ulsis populus tenebris reddidit Christo meritos honores luce Leandri meritis alumni Hermenegildi | Ille ad assertae Triadis tribunal vota gentilis pietatis offert pro fide supplex pius advocatus sospite semper | Laudat et Patrem, genitaeque Prolis Numen aeternum, pariterque Sancti Spiritus quorum decus et potestas una per aevum est |
Hermenegildi Martyris |
3 years 4 months ago |
a03509 |
H |
Nocte sublustri prope lucis auras quae resurgenti micat alma Christo transitus sancti quoque perbeatus principis instat | Venit a saevo genitore mystes perfidus sectae referens nefastae symbolum digna sed eum repulsa rejicit heros | Respuit regni miseras curules praeferens regis diadema Christi laetus ultricem subiit jubente patre securim | Truncus o felix rutilant ab alto cui faces missae superantque noctem laeta cui cantu chorus angelorum justa dedere | Sit tibi spreta nece quae triumpho Hermenegildum decoras perenni Trinitas unus Deus una cunctis gloria seclis |
Hermenegildi Martyris |
3 years 4 months ago |
a03504 |
H |
Regis indigni generosa proles Hispalis clarum decus Hermegilde rex et invictae fidei triumpho inclyte martyr | Gentis inductam vitio profanae arrii labem monitis Leandri tunc et Ingundae pius eluisti sanguine fuso | Carceris squalor nec acerba patris ira diversis metuenda poenis nec ferox diram quatiens bipennem terruit ultor | Nec tibi fluxo trabeata fastu fama nec fulgor placuit coronae vana caelestis sed amore regni sceptra relinquis | Ergo sanctorum potioris aulae cinctus incendis procerum caterva martyr hos fulgens melioris ornat purpura cultus | O tuae gentis pater atque custos sint tibi semper tua regna curae supplicum summo referas precamur vota Parenti | Cui tuo crescens pietas trophaeo comparem Natum docet et potentem Spiritum vivet quibus unus omni tempore cultus |
Hermenegildi Martyris |
3 years 4 months ago |
a03053 |
H |
Sol ab occasu roseos ad ortus luce qui terras meliore lustrans noctis Hispanae nebulas et atras discutis umbras | Cuius exortu tenebrosus error fraus et inconstans furor et profanus luxus et vanae sitiens profugit ambitus aurae | Sed redit fas et pietas revixit et fides casto redimita cultu paxque cum sancta probitate et aequi conscia virtus | Hispalis clarum iubar Isidore redde virtutes vitiis repulsis fac et ad priscos redeant caduca saecula mores | Haec rogat sacras tua gens ad aras dum Deo vero pia vota fundunt qui tibi festum peragunt ovantes Betis alumni | Laus honor virtus tibi sit perennis celsa maiestas hominum creatrix quem Deum trinum celebrant et unum rite fideles |
Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris |
3 years 10 months ago |
a03051 |
H |
Quid pater caros populos relinquis missus ad celsam Legionis urbem quae tibi fido posuit patrono regia templa | An times hostem fidei rebellem Barbarus fugit liceat reverti aut tuos saltem iuvet inde missa luce fovere | Civitas felix spoliis opimis corporis sacri tua mira pictis gesta percenset tabulis, tholisque munera regum | Quae tuo partis merito triumphis grata non uno retulere bello namque te nostris et adesse castris fama vetusta est | Huc ades fessis pater alme rebus nosque commenda Triadi potenti cuius in cunctas resonat perennis gloria gentes |
Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris |
3 years 10 months ago |
a03048 |
H |
Gentis Hispanae pater atque doctor digna praeclari soboles Severi digne Leandri similisque sancta indole frater | Dum tuas curat soror alma cunas lucida examen veniens ab aethra vidit infantis nitidis liquare mella labellis | Dulce facundi fuit hoc leporis atque doctrinae specimen supernae qua pios pascis stimulisque sontes pungis acutis | Pungis infectum genus Arrianae pestis ultores minitantis ignes nec furor regum juvenis resistit fortibus ausis | Praesul instauras fidei triumphum perfidos eius quoque perduelles pellis Hispanis pavidos ab oris fulmine linguae | O pater cleri populique pastor orphanis tutor viduis levamen virginum custos monachis severae regula vitae | Nunc in excelso residens Olympo sidus o nostrae columenque gentis compari priscis fidei magistris luce refulges | Sis memor chari gregis et patronus esto ad aeternam Triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes |
Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris |
3 years 10 months ago |
a03040 |
H |
Adeste sacrae virgines quas cura fecit pervigil Sponso vocante ad nuptias claras referre lampades | Iam nigra noctis orbita ad mane clarum vertitur vincant timores turbidos aeterna lucis gaudia | Aperta vobis ianua Sponsus vocat succedite sparsasque nostris fletibus offerte palmas nobiles | Offerte fusum sanguinem Christo immolatae victimae quo martyres sanctissime vestram beastis Hispalim | Vt ipse nostrae Ecclesiae preces benignus audiat et donet indulgentiam vestris rogatus civibus | Virtus honor laus gloria Deo Patri cum Filio et Spiritui Paraclito in saeculorum saecula |
Justae et Rufinae |
3 years 10 months ago |
a03038 |
H |
Quid saeve tortor ungulis iudexque fractis virginum plusquam virilis indolis miraris indolentiam | Virtutis hoc altissimae agnosce munus perfide firmissimam constantiam quae debili dat sexui | Saevite in actus fictiles mercesque earum testeas sed non potestis conditas in his faces extinguere | quas ardor almi Luminis accendit et dulcissimus Sponsus cadentes excipit Christus bravium martyrum | Et nunc precantur sedulae pro gente Patrem et Filium et Spiritum Paraclitum qui regnat omne in saeculum |
Justae et Rufinae |
3 years 10 months ago |
a03036 |
H |
Salvete clarae virgines tutela praesens patriae virtutis et constantiae exemplar admirabile | Non vos chalybs rigentibus dum nectit arctus annulis nec laminis candentibus catasta terret ignea | Nec confragosa rupium calcata nudis plantulis fregere vos dispendia sed hinc fides fit acrior | Deinde victo saeculo caeli subiistis atria Ruffina fuso sanguine et Iusta digna nomine | Rosisque purpurantibus confessionis inclytae intexuistis candida integritatis lilia | Ergo triumphi nobilis sacris revinctae laureis palmas refertis duplices Agnum sequentes praevium | Te Dux corona Martyrum cum Patre Christe et Spiritu in Trinitate simplici aeterna laudent saecula |
Justae et Rufinae |
3 years 10 months ago |
a02848 |
H |
Congaudeat ecclesia et presulis solemnia confessoris Isidori honore colat celebri | Qui velut solis radius demptis prorsus haeresibus et devotus martyrio dogmate fulsit vario | Hispaniarum populis divinae legis regulis et romanorum moribus invigilabat sedulus | In clericorum comodis et pauperum subsidijs | legum lator clarissimus hic inhaerebat acrius | Laus virtus honor gloria Deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula |
Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris |
3 years 11 months ago |
a02833 |
A |
Splendor ecclesie legifer Isidore rector et lumen patrie salve presul inclyte Christum regem glorie fac nos digne collaudare |
Isidori Episcopi Confessoris et Ecclesiae Doctoris |
3 years 11 months ago |