| g03525 SCR | Prope est dies domini quia praeparavit dominus sacrificium sanctificavi vocatos suos alleluia |
| 920084 PS | In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos |
| g00501 In | Gaudete in domino semper iterum dico gaudete modestia vestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud deum |
| h03817b ANTV | Juxta est dominus * |
| 006764 R | Gaudete in domino semper iterum dico gaudete Modestia vestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud deum |
| h04760 CaH | Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur |
| h02132 RS | Dominus prope est nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud deum et pax ejus que exuperat omne sensum custodiat corda vestra alleluia alleluia |
| h03459c ANTV | Juxta est dominus * |
| a02507 H | Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| h04253b ANTV | Quia ipse est dominus * |