Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni | Hi empti sunt ex omnibus primitiae deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendatium | Et nunc regnant cum deo et agno sine macula sunt ante thronum dei
Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem
Pretiosa est mors sanctorum domini qui assistunt ante thronum majestatis suae de quorum collegio inter primos theologos summe confessor et pontifex venerande refulges sancte N. interveni quaesumus pro nostra fragilitate in conspectu summae deitatis