Alleluia postquam resurrexit dominus Jesus Christus a mortuis stans in medio discipulorum locutus est dicens pax vobis ego sum qui resurrexi a mortuis alleluia
Alleluia temporibus illis postquam resurrexit dominus Jesus exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno nuntiam discipulis ejus dicenter alleluia
Beatus autem Marcus in semetipsum gaudens dicebat dominus meus Jesus Christus iter meum prosperum fecit et exspuens in terram beatus Marcus viri manum unxit dicens in nomine domini mei Jesu Christi filii dei et confestim manus ejus sanata est alleluia
Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia
Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia