| 008186 W | Resurrexit dominus Jesus Christus R. Sit gloria illi in saecula saeculorum |
| a07650 Psl | Laudes deo devotas dulci voce ac sonora plebs decantet catholica spiritus sancti gratia apostolis die hodierna in igneis lingua est infusa paradisi praesentia emundet nos a peccati macula pura sibi aptans habitacula charismatum haec munera pectoribus nostris pius infundar vita nostra ei ut complaceat per saeculorum saecula conclamemus alleluia sit deo laus potestas honor virtus et gloria amen |
| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| ah07157 Sq | Alme martyr Domini gloriose enim athleta | Vocesque nostras audi aure placatissima | Ut mereamur dignas tibi laudes canere in hac aula sancta | Quem hodie celebrat cuncta simul caterva tua solemnia | Qui per fidem sanctae trinitatis gratanter triumphi meruisti palmam | Ut clarissima prece tua et per crucis sanctae signum illuminabas | Ecclesiae thesauros tuis manibus donabas in coelestes thesauros manus pauperum deportabant | Et sequenti magistro voce clara proclamabas quo progrederis pater sine filio ad victimam | O beate summe martyr laurenti qui inter martyres gloriose regnas | Intercede pro nostrorum crimine ut mente devota celebremus festa | Ut cum sanctis omnibus nos gaudere mereamur ut dignis precibus illi adjuvent in saecula | O rex aeterne deus qui sine fine regnas junge nos cum ipsis in coelestia regna sancta | Tibi sit gloria qui gubernas cuncta maria et arva montium cacumina | Qui es trina sancta majestas aeterna tua potentia salva nos per saecula |
| a03480 H | Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| 008407.1 H | Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui diceris paraclitus altissimi donum dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere digitus paternae dexterae tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium teque utriusque spiritum credamus omni tempore | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen |
| a01597:04 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula |
| ah10067 Sq | Fraterna gratanter nunc canat tuba | Laudes promat dominoque jubilet voce praecelsa | Grates pangat modulos accommodet mente devota | Cor unum atque anima unica semper gubernet fovens caritate nos integra pace benigna | Ac sicut chorus concinit unicus ita collata fide sit corde salus credita ore confessa | Ergo gaudenter domino concinat concio nostra | Laudando Christum exprimat talia modulans ita | Te decet honor ac potestas celsa te fortitudo virtus decet clara gloria magnifica | Te laudat ovans caelum mare terra te corda nostra ratione freta jussa per angelica | Assumus haec modo quaesumus quae reddimus vota | Conjungas haec vota superis te resonantia | Adnectens cum quorum vocibus organa nostra | Affectu socies gaudia te laudantia | Ut vita sit haec concors opera rege nostra | Tradendo nobis post haec munera perennia | In saeculorum saecula |
| a03481 H | Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| 008327.1 H | Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula |