| h02409 ANT | Aperi caelos tuos et da pluviam super terram domine confitentes te deprecamur Christe rex exaudi nos iram tuam averte et libera nos |
| h02485a ANTV | Exaudi nos deus salutaris * |
| h03190 ANT | Exaudi nos domine in tua justitia et ne intres in judicio cum servis tuis |
| h04312 ANT | Vide domine afflictionem populi tui quoniam amara est valde humiliati enim sumus in diebus nostris exaudi nos de caelo quia non est alius deus praeter te domine |
| h03411a PRCSV | Audi clamantes pater altissime et quae precamur clemens ac tribue exaudi nos domine |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| ah16117 H | Augustini solemnia caeli cives applaudite veneratur ecclesia et vos frates concinite I Canon vitae sanctissimae Augustinus constituit obscuraque verissime scripturarum aperuit I O doctorum piisime doctor exaudi servulos medicinae sanissimae qui propinasti poculos I Hujus benigni praesulis translationem hodie tuis conjunge famulis colentes rex justitiae I Laus patri sit et filio laus amborum spiritui sancto qui nos concilio suoque jungat coetui |
| a00185:01b HV | Christe exaudi nos propitius famulos |
| 509504.Tp43 Sa | SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS | Cujus in laude voce dabant pueri regem regum conlaudantes in altissimis | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Qui venisti carnem sumens ex matre pro totius mundi salute tu nos ab hoste potenter libera et exaudi cunctos famulos tuos ut possimus tibi laudes canere omnes voces indefessa | OSANNA IN EXCELSIS |
| 204595 A | Serve dei vivi miserorum pastor Aegidi nunc pius exaudi quod nos canimus tibi laudi |