Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodi | Vitemus autem pessima quae subruunt mentes vagas nullumque demus callido hosti locum tyrannidis | Dicamus omnes cernui clamemus atque singuli ploremus ante judicem flectamus iram vindicem | Nostris malis offendimus tuam deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera
Memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio et ne tradas bestiis animas confitentes tibi quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis eleva domine manum tuam in superbia eorum in finem
Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum