h04384

Full text: 
Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen
Genre: 
Fulltext source: 
E-Mah Cod. 30 134
Notes: 

Randel 374-06

Concordances in the Cantus Index network