h04384
|
H |
Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen |
h04384:01
|
HV |
Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat |
h04384:02
|
HV |
Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam |
h04384:03
|
HV |
Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit |
h04384:04
|
HV |
Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat |
h04384:05
|
HV |
Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat |
h04384:06
|
HV |
Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex |
h04384:07
|
HV |
Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt |
h04384:08
|
HV |
Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis |
h04384:09
|
HV |
Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule |
h04384:10
|
HV |
Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio |
h04384:11
|
HV |
Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat |
h04384:12
|
HV |
Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit |
h04384:13
|
HV |
Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat |
h04384:14
|
HV |
Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine |
h04384:15
|
HV |
Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera |
h04384:16
|
HV |
Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat |
h04384:17
|
HV |
Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo |
h04384:18
|
HV |
Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera |
h04384:19
|
HV |
Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur |
h04384:20
|
HV |
Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit |
h04384:21
|
HV |
Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia |
h04384:22
|
HV |
Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue |
h04384:23
|
HV |
Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere |
h04384:24
|
HV |
Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent |
h04384:25
|
HV |
Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat |
h04384:26
|
HV |
Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur |
h04384:27
|
HV |
Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba |
h04384:28
|
HV |
Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum |
h04384:29
|
HV |
Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus |
h04384:30
|
HV |
Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius |
h04384:31
|
HV |
Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora |
h04384:32
|
HV |
Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia |
h04384:33
|
HV |
Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat |
h04384:34
|
HV |
Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia |
h04384:35
|
HV |
Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens |