Search chants

Displaying 32901 - 32950 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00233.1 A Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milium angelorum archangelorum ibi sanctorum chori circumadstant patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et confessorum simulque virginum ex omnia agmina sanctorum tunc tempus erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt
a00234 A Memor humanae conditionis propitiare peccatis nostris domine qui dixisti nolo mortem peccatoris sed ut convertatur a viis suis et vivat tu enim es scrutans corda et occulta praenoscens tu nostri infirmitatem nostram converte nos deus et pone lacrimas nostas in conspectu tuo et sana vulnera nostra medicamento paenitentiae ne pereamus Dom. Quadragesimae
a00234a AV Ut peccaminum nostrorum vinculis dissolutis conscendere mereamur perpetuae regna salutis CONVERTE Dom. 3 Quadragesimae
a00235 A Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis operemur bonum quod praecepit dominus et quaeramus ab eo misericordiam suam quia clemens est ad ignoscendum nos Dom. Quadragesimae
a00236 A In die quando venerit ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistent omnes populi ante tantam majestatem domini nimium perterriti dies illa dies irae dies tribulationis dies miseriae et vindictae dies tubae et clangoris dies nubae et caliginis dies illa nimium erit impiis amaro o quam felices erunt illi qui vocem domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi Dom. Quadragesimae
a00236.1 A In die quando venerit dominus ad judicium in majestate judicare saeculum astabunt ante illum omnia agmina virtutum caelestium sanctorum chori patriarcharum ac prophetarum gloriosus apostolorum numerus martyrum confessorum atque virginum ibi assistunt omnes populi ante tanta majestatem domini nimio perterriti dies ille dies irae dies tribulationis et angustiae dies illa nimium erit impiis amara o quam felices erunt illi qui vocem illam domini meruerint audire venite benedicti patris mei percipite regnum Dom. Quadragesimae
a00237 R Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia Nat. Innocentium
a00237a V Et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus ejus Nat. Innocentium
a00238 AV Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
a00241 W Magna est gloria ejus R. Gloriam et magnum* Thomae Apost.
a00242 A Sedere autem mecum non est mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo Transl. Jacobi
a00243 A O beate Jacobe omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum Transl. Jacobi
a00244 AV Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus
a00245 AV Alle dei filius ab hoste superbissimo resurgens a morte delens evae culpam sero flebilem conjunctum beatissimo perduxit ad regna quo iturus erat petrum cum caeteris visitat omnesque flebiles consonant semper voce pia Alleluia
a00247 AV Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis
a00249 W Audivit et laetata est Sion R. Et exsultaverunt filiae Judae Agnetis
a00250 A Beatus Vincentius martyr ad dominum transmisit spiritum divinis canticis circumdatus laudans caelitus dominum hodie in gloria cum angelis triumphat Vincentii
a00251 A Venite ascendamus ad montem domini et docebit nos dominus vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum domini de Jerusalem In tempore Adventus
a00253 A Ecce nomen domini de longinquo venit ardens furor ejus et venient cum eo sancti in veste praeclara tunc exsurgens Gabriel angelus nuntiavit Mariae dicens spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi nascetur ex te filius vocabunt eum omnes Emmanuel alleluia In tempore Adventus
a00254 A Vigilate omnes quia dies domini appropinquat de quo prophetae ante pronuntiaverunt dicentes beati qui parati sunt occurrere illi In tempore Adventus
a00255 A Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem renovavit monumenta patrum priorum tunc composuit hunc libellum musicae artis scholae cantorum anni circulo eia paraphonista dic cum psalmista In tempore Adventus
a00255.1 A Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem ipsa patrum monumenta sequens renovavit et aux carmina in oficiis retinetque circulus anni quae clerus dulci domino modulamine solvat haec juvenum sectetur amor maturior aevo Dom. 1 Adventus
a00257 R Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus in templum ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace Purificatio Mariae
a00257a V Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum Purificatio Mariae
a00257b V Suscipiens Simeon puerum in manibus exclamavit dicens Purificatio Mariae
a00258 R Obtulerunt pro eo domino Purificatio Mariae
a00258a V Par turturum aut duos pullos columbarum pro eo domino Purificatio Mariae
a00259 W In tabernaculo* Purificatio Mariae
a00260 A Ave praesul honestatis magne pater sanctitatis sancte blasi vir laudandae orbe toto praedicandae qui das lapsis revelamen et infirmis medicamen tu pro nobis intercede ut caelesti nos mercede ditet deus cum beatis regno suae claritatis Blasii
a00261 I Adoremus unum deum atque trinum pariter in quo vivit felix martyr blasius perenniter Blasii
a00262 A Celebremus exsultantes sancti festa blasii ut in caelo mereamur ejus esse socii Blasii
a00263 A Cujus prece nobis deus donet caeli gaudia ut cum ipso perfruamur paradisi gloria Blasii
a00264 A Hunc genuit virum dei dives Cappadocia fitque dono dei praesul in urbe Sebastia Blasii
a00265 R Hodie dignus et benignus vir fuit egregius almus infans vir perfectus martyr potens blasius Blasii
a00265a V Qui invenis factus magnos excrevit in actus Blasii
a00266 R Videns ad se venientes pontifex sanctissimus deum caeli laudans inde factus est laetissimus Blasii
a00266a V Christum prope jam sciebat ideoque congaudebat Blasii
a00267 R Felix martyr pretiose miles Christi gloriose confer nobis revelamen dans aegrotis medicamen Blasii
a00267a V Ablue nostrorum precibus sordes viciorum Blasii
a00268 A Quanta deus ejus prece fecit mirabilia saepe vidit atque sentit fidelis ecclesia Blasii
a00269 A Nam infirmis ejus prece restauratur sanitas languor fugit atque venit optata jucunditas Blasii
a00270 A Sancte blasi tu pro nobis funde preces domino ut possimus exsultare tecum sine termino Blasii
a00271 R Deo multos convertebat ab errore quos videbat aegris manus imponebat atque sanos faciebat universi qui videbant signa ejus stupebant Blasii
a00271a V Exspectantes ejus signa loquebantur deo digna Blasii
a00272 R Sanabat homines sanabat bestias repellens ab ipsis omnes molestias omnibus profvit ejus oratio nostra sit per eum in caelis portio Blasii
a00272a V Erat servens caritate magna plenus pietate Blasii
a00273 R Martyr gaudens in dolore Christi servet in amore in dolore confortatur in amore roboratur Blasii
a00273a V Cujus nobis suffragium caeli donet palatium Blasii
a00275 A Cujus prece mulieri damnum restituitur pristinaeque sanitati sanus homo redditur Blasii
a00276 A Jesus spina gratulatur ipsius suffragio pulso ejus cruciatu ac dolore nimio Blasii

Pages