Search chants
Displaying 33401 - 33450 of 61253
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00638 | A | Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius | Hedwigis |
| a00639 | R | Quae dum oraret sedulo lumen in habitaculo super eam diffunditur hinc Mariae Magdalenae Margaretae Catharinae visu sermone fruitur | Hedwigis |
| a00639a | V | En inquiunt post obitus dies caelestis aditus tibi nobiscum panditur | Hedwigis |
| a00640 | A | Alma pupillorum mater per climata mundi stella micans et labe carens depelle reatum stigmataque portans domini tu quae voluisti tot penis insigne tuum corpus macerare plaude satis quod visceribus patienter amasti ferre jugum Christi regnum caeli meruisti | Hedwigis |
| a00641 | A | Adest dies laetitiae lucens Christi familiae a virtutum lumine sanctissimae feminae | Hedwigis |
| a00642 | A | O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia | Hedwigis |
| a00642.1 | A | O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia Hedwigis pia | Hedwigis |
| a00643 | A | Haec est Hedwigis beata cujus vitae fama grata clarior sideribus lucet ex operibus | |
| a00644 | A | Amicta sole femina Hedwigis est haec domina quam Christus jam decoravit et in caelo coronavit | Hedwigis |
| a00645 | A | Glorietur in hac die jugiter Silesia sonent laudum melodiae cordis ex laetitia alleluia consonet ecclesia nam Hedwigis hinc transivit sed cum Christo semper vivit alleluia consonet ecclesia vallis Trebnitiae jucundetur clerus psallat plebs laetetur alleluia consonet ecclesia miserere miserorum deo digna et tuorum esto memor memorum alleluia consonet ecclesia | Hedwigis |
| a00646 | A | Confitemini domino quoniam bonus qui timentibus se liberatis de aegyptiaca servitute dat escam omnis saporis suavitatem habentem | Corporis Christi |
| a00647 | A | Super flumina dulcedinis hujus suavissimi sacramenti in hac terra aliena caelestem Jerusalem speculantes hymnum cantemus domino de canticis Sion | Corporis Christi |
| a00649 | H | Exsultent hodie jugiter omnium mentes altissone carmina cordium cum Christe famulam vexit ad æthera Hedwigem sanctam inclytam | Hedwigis |
| a00649a | HV | Verus sol Silesiae splenduit in nube donans terrigenis munera plurima signis mirifice fulgida sedulis haec sancta suis meritis | Hedwigis |
| a00649b | HV | Oret haec domine sancta sua prece pro nobis famulis humilibus tuis ne nos fraus daemonis artet in inferis vel pungat suis jaculis | Hedwigis |
| a00649c | HV | Hujus nos colere festa fac hodie condigne domine rex bone gloriae ut cum caelicolis laudibus hymnidicis fruamur semper in caelis | Hedwigis |
| a00649d | HV | Praesta hoc genitor optimae maximae hoc tu nate dei et bone spiritus regnans perpetuo fulgida trinitas per cuncta pie saecula | Hedwigis |
| a00650 | H | Apostolorum supparem Laurentium archidiaconem pari corona martyrum romana sacravit fides | Laurentii |
| a00650a | HV | Sixtum sequens hic martyrem responsa vatis retulit maerere fili desine sequere me post triduum | Laurentii |
| a00650b | HV | Nec territus poenae metu heres futurus sanguinis spectavit obtutu pio quod ipse mox persolveret | Laurentii |
| a00650c | HV | Jam nunc in illo martyre egit triumphum martyris successor aequus syngrapham vocis tenens et sanguinis | Laurentii |
| a00650d | HV | Post triduum jussus tamen census sacratos prodere spondet pie nec abnuit addens dolum victoriae | Laurentii |
| a00650e | HV | Spectaculum pulcherrimum egena cogit agmina inopesque monstrans praedicat hi sunt opes ecclesiae | Laurentii |
| a00650f | HV | Vere piorum perpetes inopes profecto sunt opes avarus inlusus dolet flammas et ultrices parat | Laurentii |
| a00650g | HV | Fugit perustus carnifex suisque cedit ignibus versate me martyr vocat vorate si coctum est jubet | Laurentii |
| a00650h | HV | Gloria tibi* | Laurentii |
| a00651 | A | Confitebor tibi domine in toto corde meo qui exsistens panis in te multiplicas in anima te digne sumentis virtutem | Corporis Christi |
| a00652 | W | Homo quidam fecit cenam magnam R. Et vocavit multos | Corporis Christi |
| a00653 | A | Magnificat dei patris virginisque matris unigenitum chorus cunctorum fidelium quibus in peregrinatione praesenti ad suorum cordium consolationem sub specie panis et vini dedit pretiosum corporis et sanguinis sacramentum | Corporis Christi |
| a00654 | I | Venite ad me omnes qui laboratis et ego reficiam vos | |
| a00655 | R | Eduxit vos dominus in manu forti de terra Aegypti qui eduxit de petra rivos et cibavit vos manna in solitudine | Corporis Christi |
| a00655a | V | Non Moyses dedit vobis panem de caelo sed pater meus dat vobis panem de caelo verum | Corporis Christi |
| a00656 | R | Melchisedech rex Salem sacerdos dei altissimi proferens panem et vinum praefiguravit corporis Christi sanctum sacrificium immaculata hostiam | Corporis Christi |
| a00656a | V | Introivit Jesus pro nobis secundum ordinem Melchisedech semel offerendo se ipsum | Corporis Christi |
| a00657 | A | Tollite hostias et introite in atria domini adorantes ipsum in templo sancto ejus | Corporis Christi |
| a00658 | A | Miserator et misericors dominus replet in bonis desiderium tuum | Corporis Christi |
| a00659 | A | Educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis | Corporis Christi |
| a00660 | R | Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus | Corporis Christi |
| a00660a | V | Comedite amici bibite et inebriamini carissimi | Corporis Christi |
| a00661 | A | Lauda Jerusalem cum canticis salvatorem qui pacem ponit fines tuos et adipe frumenti saciat nos | Corporis Christi |
| a00662 | R | Angelorum esca nutris populum tuum domine panem de caelo dans nobis omne delectamentum in se habentem substantiam et dulcedinem tuam quam habes in filios ostendendo | Corporis Christi |
| a00662a | V | Domine qui das vitam mundo semper da nobis panem verum | Corporis Christi |
| a00663 | R | Vidit regina Saba sapientiam Salomonis domum quam aedificaverat cibos mense ejus officia ministrorum et vestimenta eorum et admirans dixit beati servi tui qui audiunt sapientiam tuam | Corporis Christi |
| a00663a | V | Regina austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis | Corporis Christi |
| a00664 | R | Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam deo qui a venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se beati qui ad cenam nuptiarum ejus vocati sunt | Corporis Christi |
| a00664a | V | Ahasverus pro conjunctione et nuptiis Esther per magnificum convivium praeparavit | Corporis Christi |
| a00665 | A | Laudet devote dominum praesens chorus qui in suae passionis perennem memoriam seipsum praebet in cibum populo appropinquanti sibi | Corporis Christi |
| a00666 | R | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus escam dedit timentibus se alleluia | Corporis Christi |
| a00666a | V | Escam dedit timentibus se | Corporis Christi |
| a00667 | H | In divinis operibus nulla res sic mirabilis nam nos cibat iste cibus manens indivisibilis | Corporis Christi |
Pages
No search term provided.